monumenta.ch > Plinius > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 37
{XXIII} Pix quoque unde et quibus conficeretur modis indicavimus et eius duo genera, spissum liquidumque. spissarum utilissima medicinae Bruttia, quoniam pinguissima et resinosissima utrasque praebet utilitates, ob id et magis rutila quam ceterae. id enim quod in hoc adiciunt, ex mascula arbore meliorem esse, non arbitror posse intellegi.